- HECATOMPYLOS
- HECATOMPYLOSThebes Aegyptiacae epitheton a portarum numero centenario. Iuv. l. 4. Sat. XV. v. 6.Atque vetus Thebe centum iacet obruta portis.Ubi duo Thebes occurrunt epitheta, unum quod vetus sit, alterum, quod centum portas habeat, quae etiam coniungit Dion. Halic.Θήβην ὠγυγίην, ἑκατόμπυλον.Et etiam eiusdem nominis urbs in Parthia, a Graecis condita, teste Steph. nunc Aspachanum. Vide ibi: et in Hyrcania. Diod. Sic. Item in Lybia, ab Hercule constructa. Nic. Lloyd. De urbe Parthiae, addo, quod caput Parthiae, Plin. l. 6. c. 15. a quo ad Caspias Portas stadia mille nongenta et sexaginta, ad Alexandriam vero εν Α᾿ρείοις, quatuor milia quingenta triginta, numerat, Ibid. Vide Salmas. ad Solin. p. 971.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.